

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 15: Versus 21
Et angariaverunt.[BEDA.]Ipse Dominus primo crucem suam portavit, sicut Joannes dicit: Post iste Simon, de quo et alii dicunt, et hoc satis congruo ordine mysterii.Christus enim passus pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus[Joan. XIX; I Petr. 2.].[HIER.]Simon qui portat crucem in angaria, hic est qui laborat pro laude humana. Cogunt eum homines huic labori quem non cogit timor vel dilectio Dei.Patrem Alexandri.Magnae opinionis Simon iste videtur esse, cum et filii ejus tanquam noti omnibus ex nomine designantur.[HIER.]Alii per merita patrum suorum commemorantur, alii per merita filiorum. Hic autem Simon, etc., usque ad unde: per Jeremiam ad Judaeam dicitur:Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum.